JUSTITIARIUS Itineris de Corona

JUSTITIARIUS Itineris de Corona
JUSTITIARIUS Itineris de Corona
in Chronico Nic. Trivetti A. C. 1272. in eodem Regno, nomen est magistratus inf. instituti ab Henr. II. Rege. Scribit enim Rogerus Hovedenus A. C. 1176. Regem hunc divisisse regnum suum in VI. partes et per earum singulas tres Iustitiarios itinerantes constituisse, qui Barones errantes, item Inquisitores, vocantur Gervasio Dorobern. A. C. 1170. Quorum officium quodnam fuerit, indigitat Matth. Westmonasteriensis A. G. 1249. Rex partes adiit Wintonienses, latronum ---- repletione non mediocriter infames, ubi paulo ante Iustitiari exierant itinerantes, qui mutâsse debuerant illas partes a peste praenotata. Vide Bracton. de Actionibus l. 3. c. 11. §. 2. 3. et seqq. ubi de eorum Iuramentis et Officio, et de Corona l. 3. c. 1. ubi agit, qualiter procedere debeant in itinere, quove ordine. Bis in Anno itinera sua peragere et in quolibet Vicecomitatu suae iurisdictionis Curias tenere iubentur, in Statutis Roberti Regis Scot. c. 30. et 33. Sed postmodum exolevit ea appellatio, et Iustitiarii Assisarum dici coepêrunt. Hodie vero Maguates aut Comites primarii, qui Forestarum Regiarum habent curam praefecturamque, Iustitiarli Itinerantes nuncupantur, Angl. Iustites in Eyre, C. du Fresne in Gloss. ubi ad huius magistratûs Officium illustrandum et Legem hanc laudat, Cod. Theod. de Officio Rectoris Prov. Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim, vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque Compulsor insolenter egisset aut cupide etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”